라틴어 문장 검색

Sed haec loco suo reservanda arbitror (Infra, c. 29).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:18)
Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:4)
quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam, paucis diebus, si poenituisset eos, voluit relaxare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:12)
Illud quoque non praetermittendum arbitror, quia Scriptura non praeteriit, quantis numero cubitis aqua super terram fuerit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:1)
Nec obscurum arbitror.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:4)
Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:3)
Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videatur, spem eorum quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:5)
Unde magis illud arbitror quod provocet Dominus Deus, ut etiam si quis leviores alias habeat passiones, non penitus divinam desperet gratiam, nec omnimodis victurum se esse diffidat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:8)
Non enim sicut plerique arbitrantur, arcum istum dicit quem aiunt homines esse, quo pluviarum signa aliqua declarentur, in quo colores diversi tamquam radiorum solis nunc rutilantium, nunc lumine lucentium clariore figurantur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:5)
Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:6)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
Non arbitror.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:9)
Arbitrabantur enim nullo impediente transgressi, inopino accursu apposita quaeque vastare, sed in cassum labores pertulere gravissimos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:3)
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo, honestus advena salutatum introieris primitus, tamquam exoptatus suscipieris, et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus, summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 12:1)
communiumque remedium aerumnarum in eius locabat adventu, salutarem quendam genium affulsisse conclamatis negotiis arbitrata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION