라틴어 문장 검색

nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina servant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:11)
Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:1)
nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:7)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
et flumine puro Irrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:55)
media autem pascua sunt, quae capreis abundant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2885)
querellis impleri nemus non, ut multi dicunt, quia consortes perdiderant, sed quia avellebantur a pascuis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2151)
sed constat saepe pascua mutare pastores, sicut etiam in georgicis legimus "itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 83)
unde necesse est pa- stores totiens aras inbuere, quotiens mutaverint pascua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 85)
et tibi magna satis ordo est 'magna satis pascua'. quamvis lapis id est quamvis mons sit et lacus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 471)
at mecum raucis t. d. v. l. 'ad' si per 'd' fuerit, erit hyperbaton, ut sit 'dum tua lustro vestigia, ad me arbusta reso- nant cum raucis cicadis'. sed melius est, ut 'at' coniunctio sit et ita intellegamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 121)
bisque die n. a. pecus et cum vadit ad pascua et cum inde revertitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 341)
et multi sic distingunt 'ipsa arbusta sonant deus' et subiungunt 'deus ille Menalca', ut sit sensus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 643)
inmemor herbarum q. e. m. i. qui cantilenae suavitate co- egerunt etiam ea animalia oblivisci pascuorum, quae sunt pascendi avidissima:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 21)
iuvencae oblitae sunt pascuorum, stupuerunt ferae, flumina etiam sensu carentia cursus proprios retardarunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION