라틴어 문장 검색

quod aiunt Colmanum abiturum petisse et inpetrasse a rege Osuiu, eo quod esset idem Eata unus de XII pueris Aidani, quos primo episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:6)
et Tuda pro illo episcopatu sit functus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI.2)
Facta est autem haec quaestio anno dominicae incarnationis DCLXIIIIo, qui fuit annus Osuiu regis XXIIus, episcopatus autem Scottorum, quem gesserunt in prouincia Anglorum, annus XXXus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI.7)
Uerum illi Cantiam peruenientes, inuenerunt archiepiscopum Deusdedit iam migrasse de saeculo, et necdum alium pro eo constitutum fuisse pontificem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.8)
Ut Uighard presbyter ordinandus in archiepiscopum Romam de Brittania sit missus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.1)
HIS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu prouinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum, uirum bonum et aptum episcopatu, presbyterum nomine Uighardum, de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.3)
Uerum Uighard Romam perueniens, priusquam consecrari in episcopatum posset, morte praereptus est, et huiusmodi litterae regi Osuiu Brittaniam remissae:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.5)
Ut defuncto Deusdedit, Uighard ad suscipiendum episcopatum Romam sit missus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I.1)
sed illo ibidem defuncto, Theodorus archiepiscopus ordinatus, et cum Hadriano abbate sit Brittaniam missus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I.2)
At apostolicus papa habito de his consilio, quaesiuit sedulus, quem ecclesiis Anglorum archiepiscopum mitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:1)
Hunc ad se accitum papa iussit episcopatu accepto Brittaniam uenire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:3)
Qui indignum se tanto gradui respondens, ostendere posse se dixit alium, cuius magis ad suscipiendum episcopatum et eruditio conueniret, et aetas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:4)
Cumque monachum quendam de uicino uirginum monasterio, nomine Andream, pontifici offerret, hic ab omnibus, qui nouere, dignus episcopatu iudicatus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:5)
Et rursum Hadrianus ad suscipiendum episcopatum actus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:7)
Qui cum pariter per mare ad Massiliam, ac deinde per terram Arhelas peruenissent, et tradidissent Iohanni archiepiscopo ciuitatis illius scripta commendaticia Uitaliani pontificis, retenti sunt ab eo, quousque Ebrinus maior domus regiae copiam pergendi, quoquo uellent, tribuit eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION