라틴어 문장 검색

impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim vesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret visceribus super accumbens, lavit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:3)
ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent humani voltus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:3)
te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, arridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:16)
tum Florus arridens, numquid , inquit, melius dicere vis quam ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 176:3)
meretrix uxoris loco accubuit, immo praetoris.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 1:10)
extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:8)
deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem tabernam et ait :
(세네카, 행복론, Liber VII 112:8)
Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum in- fantium arrident, non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt;
(세네카, 행복론, Liber VII 150:1)
bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 65:2)
Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:1)
Sic respondetur, funeribus suis adridendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:4)
qualis et accubuit primo Cepheia somno libera iam duris cotibus Andromede;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 32)
Romana accumbes prima puella Iovi, nec semper nobiscum humana cubilia vises;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 315)
si tamen Oeagri quaedam compressa figura Bistoniis olim rupibus accubuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b14)

SEARCH

MENU NAVIGATION