라틴어 문장 검색

Non des aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi.
(불가타 성경, 집회서, 25장34)
Saepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia et seras.
(불가타 성경, 집회서, 28장28)
Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
(불가타 성경, 집회서, 29장31)
Non est dicere: " Hoc illo nequius est ": omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
(불가타 성경, 집회서, 39장40)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
(불가타 성경, 말라키서, 3장15)
quoniam uero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:33)
Quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:4)
Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:8)
nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:13)
Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:8)
Nam quem ad modum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 5:5)
Nulla est autem maior vel nequissimi hominis custodia quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut vilicus semper se repraesentet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 11:1)
Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 5:1)
Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in ipsa matre nequam fuisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:2)
adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius factum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 79장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION