라틴어 문장 검색

1 qui repulsi in gurgitem pigriorem carnes rubras albis abdominibus extendunt:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 17:3)
de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens arcam 1 pectoris texat curvatura costarum, tota nihilominus haec ossium 2 ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet, taceo lumborum corpulentiam cluniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:2)
Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium - Cv.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 386)
Cario Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adimere, ut ea iam quasi puero in collo pendeant crepundia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 17)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus, neque quidquam ut ex ulcere . Aliquando vero, gutture et arteriis (id est, aspera arteria) exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 2:3)
non ignorare te quid 'vena' appelletur et quid 'arteria,' quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 6:3)
nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION