라틴어 문장 검색

si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장242)
Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in quibus, si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장246)
Sed videndum est, pus supra articulum an infra nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장249)
et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장343)
isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장33)
Id ulcus inaequale est, caeno simile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장73)
si articulum occupavit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장231)
si inaequale quoque et asperum subest vehementius os exessum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장243)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore movetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus inponitur, dum habeat vel sale vel alumen vel squamam aeris vel aeruginem vel ex metallicis aliquid;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장254)
alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장5)
quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장3)
ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id evenerit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장35)
Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장40)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장48)
tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION