라틴어 문장 검색

alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4065)
nam ideo et artifices talium vestium phrygiones appellati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6114)
artificis scelus nam sceleratorum est simulare formidinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4071)
'per artem' autem per fraudem, ut artificis scelus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6324)
Persius "magister artis ingeniique largitor venter, negatas artifex sequi voces". et bene expresse dixit, ideoque singula pro- nuntiatione adiuvanda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1463)
nam proprie antes sunt eminentes lapides vel columnae ultimae, quibus fabrica sustinetur, et appellantur antes ἀπο` τοῦ ἀντιστήκειν:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4175)
"Loquitur Plato partes orbis nunc inundare nunc alternis vicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici deo soli et solubilem et esse mortalem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:5)
hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio et iam artifex, ut ita dicam, stilus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 2:1)
Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis iudicabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:3)
nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae voluptatis - quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea - . nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 55:4)
neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum diceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:2)
Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:1)
Vos quidem Lucili soletis (nam Cotta meus modo hoc modo illud), cum artificium effingitis fabricamque divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad usum verum etiam ad venustatem apta describere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 47:2)
docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit efficiat effecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:2)
ut enim in vite ut in pecude, nisi quae vis obstitit, videmus naturam suo quodam itinere ad ultimum pervenire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes habent quendam absoluti operis effectum, sic in omni natura ac multo etiam magis necesse est absolvi aliquid ac perfici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION