라틴어 문장 검색

Nec segnius Aethelwulfus rex, legatione eius accepta, exercitum movens, Britanniam cum Burghredo rege adiit, statimque ut ingreditur, gentem illam devastans, dominio Burgredi subdit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 7 10:2)
Fuit in Mercia moderno tempore quidam strenuus atque universis circa se regibus et regionibus finitimis formidolosus rex, nomine Offa, qui vallum magnum inter Britanniam atque Merciam de mari usque ad mare fieri imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:1)
Et eodem anno magna paganorum classis de Danubia Britanniam advenit, et in regno Orientalium Saxonum, quod Saxonice 'East-Engle' dicitur, hiemavit, ibique ille exercitus maxima ex parte equester factus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:2)
Cumque pagani, tuitione arcis muniti, bellum dare negarent et Christianis frangere murum non suppeteret, pace inter Mercios et paganos facta, duo illi fratres Aethered et Aelfred cum suis cohortibus domum reversi sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:5)
Cecidit ergo Baegscecg rex et Sidroc ille senex comes et Sidroc iunior comes, et Osbern comes, et Fraena comes, et Hareld comes, et totus paganorum exercitus in fugam usque ad noctem et etiam usque ad diem sequentem, quousque ad arcem qui evaserant pervenerunt, versus est, quos Christiani usque ad noctem persecuti sunt ubique prosternentes.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:6)
Sed, more suo, solita fallacia utens, et obsides et iuramentum atque fidem promissam non custodiens, nocte quadam, foedere disrupto, omnes equites, quos habebat, occidit, versusque inde ad alium locum, qui dicitur Saxonice Exanceastre, Britannice autem Cairuuisc, Latine quoque civitas in orientali ripa fluminis Uuisc sita est, prope mare meridianum, quod interluit Galliam Britanniamque, inopinate direxit, et ibi hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:5)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
quia in eadem arce multi ministri regis cum suis se concluserant confugii causa.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:2)
una etenim turma in Orientalem Franciam perrexit, et altera ad Britanniam veniens, Cantiam adiit, civitatemque, quae Hrofesceastre Saxonice dicitur, in orientali ripa fluminis Medwaeg sitam, obsedit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:2)
His temporibus ego quoque a rege advocatus de occiduis et ultimis Britanniae finibus ad Saxoniam adveni, cumque per multa terrarum spatia illum adire proposueram, usque ad regionem Dexteralium Saxonum, quae Saxonice Suth-Seaxum appellatur, ductoribus eiusdem gentis comitantibus, perveni.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:1)
'Si nec tibi hoc suppetat subire, saltem dimidiam partem servitii tui mihi accommoda, ita ut per sex menses mecum fueris et tantundem in Britannia.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:9)
Discedente igitur infirmitate, ex consilio et licentia nostrorum omnium, pro utilitate illius sancti loci et omnium in eo habitantium, regi, ut promiseram, eius servitio me devovi ea condicione, ut per sex menses omni anno cum eo commanerem, aut, si simul possem, sex menses protelare, aut etiam per vices, ut tribus mensibus in Britannia, ut tribus in Saxonia commanerem, et illa adiuvaretur per rudimenta Sancti Degui in omni causa, tamen pro viribus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:17)
Illo enim tempore et multo ante omnes regiones dexteralis Britanniae partis ad Aelfred regem pertinebant et adhuc pertinent:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:1)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
unum monachorum in loco, qui dicitur Aethelingaeg, quod permaxima gronna paludosissima et intransmeabili et aquis undique circumcingitur, ad quod nullo modo aliquis accedere potest nisi cauticis, aut etiam per unum pontem, qui inter duas arces operosa protelatione constructus est:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION