라틴어 문장 검색

Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et Muciano volentia rescripsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장6)
quo beneficio ille uti noluit [quod nonnulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam alia ascita].
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 1:3)
tanta autem suavitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo nativum quendam leporem esse, non ascitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 1:3)
Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:1)
' quo et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam iudicio, quando ita praefari non abstinuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:5)
adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 39장 2:2)
quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:1)
expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 1:1)
Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 33:4)
Namque ut Alexandrum numen Oxum superasse cоgnovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 25:1)
quippe sollerter legerunt, quos in societatem sceleris adsciscerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 10:2)
"Proinde genitos esse vos mihi, non ascitos milites credite!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 8:12)
secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:6)
hoc est utrum romanus populus de iure sibi asciverit Imperii dignitatem;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:3)
Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod 'Imperium' dicitur, sibi super mortales omnes ascivit. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION