라틴어 문장 검색

praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adscripserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 8:2)
qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae, at, qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad Borysthenem atque inde ad Tanaim recta plaga attinent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 15:3)
"Quare enim non ascribit metus sui causam?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:52)
et quod forsan suis insidiis apostate Potestates contra defensantes Angelos hoc adscribunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 75:4)
et illam sub presenti epistola, tanquam sub epigrammate proprio dedicatam, vobis adscribo, vobis offero, vobis denique recommendo.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:5)
qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit ascriptus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 18:3)
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
Sed hoc arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et Furio consulibus, cui mentio intercalaris ascribitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:5)
a qua etiam Ianum Iunonium cognominatum diximus, quod illi deo omnis ingressus, huic deae cuncti Kalendarum dies videntur adscripti.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 19:2)
Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat auxilium, quid ascribendum est aetherio solis calori?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:3)
siccum, quod Frontoni ascribitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:4)
Nunc vetus Iliacos adtollat fabula muros, Adscribatque deis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:19)
iuvat aetheriis adscribere caussis, Quod peream, coeloque mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:11)
- Zephyros quoque vana vetustas His adscribit aquis, quorum stata tempora flatus Continuique dies, et in aera longa potestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:27)
Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, II3)

SEARCH

MENU NAVIGATION