라틴어 문장 검색

eandem hanc, si voltis, faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol24)
nam me perpetuo facere ut sit comoedia, reges quo veniant et di, non par arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol30)
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol43)
nunc animum advortite, dum huius argumentum eloquar comoediae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol50)
nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 13)
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 42)
inest lepos ludusque in hac comoedia, ridicula res est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS11)
huius modi paucas poetae reperiunt comoedias, ubi boni meliores fiant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 455)
nam nunc novae quae prodeunt comoediae multo sunt nequiores quam nummi novi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS5)
nos postquam populi rumore intelleximus studiose expetere vos Plautinas fabulas, antiquam eius edimus comoediam, quam vos probastis qui estis in senioribus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS6)
Clerumenoe vocatur haec comoedia graece, latine Sortientes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS19)
is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia in urbem non redibit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS38)
quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, ea invenietur et pudica et libera, ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri faciet profecto in hac quidem comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS52)
nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur, more maiorum date plausum postrema in comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 5, scene 123)
atque hoc poetae faciunt in comoediis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS5)

SEARCH

MENU NAVIGATION