라틴어 문장 검색

dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 2:4)
in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 4:1)
sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:4)
Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 1:4)
sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:1)
sed 243,12 intelle- gentia). nonnumquam hae formae etiam in ceteros codices irrepserunt, velut intelligo 283,20 KRC 303,12 GVvet, intelligere 242,22 Vc.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말358)
haec etiam in eculeum coiciuntur, quo vita non adspirat beata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:1)
occupavi te inquit, Fortuna, atque cepi omnisque aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 27:1)
patrem excitabo, irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:7)
Iam Phasidos unda orbata est avibus, mutoque in litore tantum solae desertis adspirant frondibus aurae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:18)
Cum venatorem celeri pede fugeret lepus Et a bubulco visus veprem irreperet:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Lepus et bubulcus: Multos verbis blandos esse, pectore infideles.1)
Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:1)
di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 4:2)
haec dum vita volans agit, inrepsit subito canities seni, oblitum veteris me Saliae consulis arguens, sub quo prima dies mihi quam multas hiemes volverit, et rosas pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat, numquid talia proderunt carnis post obitum vel bona vel mala cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit?
(프루덴티우스, 머리말, 머리말12)
At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION