라틴어 문장 검색

nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 520:2)
ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad virum uxorem, ad patrem filias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 338:1)
haec omnia C. Flaminio quaestori adpensa adnumerataque sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:1)
uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 474:1)
ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant, quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 121:1)
dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque qui rapiuntur atque asportantur ploratibus sonant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 240:1)
interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 270:1)
naves paratae fuerunt quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 25:1)
atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 39)
nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말29)

SEARCH

MENU NAVIGATION