라틴어 문장 검색

Eius pars, qua illi comparatus numerus possit eandem facere proportionem, inveniri nequeat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 9:8)
Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:8)
Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:15)
At id fieri nequit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:14)
An ubi Romani nominis transire fama nequit Romani hominis gloria progredietur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:14)
Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:13)
— Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:19)
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:20)
— Dubitari, inquam, nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:28)
Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:32)
Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:13)
nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:15)
Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:27)
Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:10)
Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION