라틴어 문장 검색

Maximum et velut radicale discrimen ingeniorum, quoad philosophiam et scientias, illud est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 112:1)
Hoc vero magno scientiarum et philosophiae detrimento fit, quum studia potius sint antiquitatis et novitatis, quam judicia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:3)
Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:3)
quod philosophiam et scientias reddidit sophisticas et inactivas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:5)
complures aliae proculdubio philosophiarum et theoriarum sectae, similes illis, quae magna varietate olim apud Graecos floruerunt introductae fuissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:5)
similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui varia dogmata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:7)
In genere autem, in materiam philosophiae sumitur aut multum ex paucis, aut parum ex multis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:1)
ut utrinque philosophia super experientiae et naturalis historiae nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus, quam par est, pronunciet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:2)
Est et aliud genus philosophantium, qui in paucis experimentis sedulo et accurate elaborarunt, atque inde philosophias educere et confingere ausi sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 131:1)
ita ut stirps errorum et philosophia falsa genere triplex sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:3)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
At philosophiae genus empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam sophisticum aut rationale genus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:1)
Itaque talis philosophia illis, qui in hujusmodi experimentis quotidie versantur atque ex ipsis phantasiam contaminarunt, probabilis videtur et quasi certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:3)
alibi autem vix hoc tempore invenitur, nisi forte in philosophia Gilberti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:6)
Sed tamen circa hujusmodi philosophias cautio nullo modo praetermittenda erat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION