라틴어 문장 검색

Cumque eum profecturum deduceret promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans, oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex compellationibus et probris conceperat, emollita, loquebatur asperius, se esse eos asserens postea non visurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 4:1)
Quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt, eo usque propagatis honoribus, ut ad nostri memoriam temporis, non nisi Arsacides (si sit usquam) in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae assidue apud eos eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat, ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat vel privatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 6:1)
Cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac (ut asserunt aliqui), videbatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 18:1)
Super imperatore vero creando, caute reticeo, ne per imprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, ad discrimen ultimum trudam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 19:2)
Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 3:1)
Quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi imperitos asserens esse complures, simulque adiciens, hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 12:1)
Ubi vero transeundi amnis aperte signum dedere, bucinae concrepantes, immane quo quantoque ardore, temere rapiendo momenta periculorum, semet quisque reliquis omnibus anteponens, vitare multa et terribilia festinabat, et pars ratibus temere textis, iumenta retinentes hinc inde natantia, alii supersidentes utribus, quidam diversa in necessitatis abrupto versantes, undarum occursantium fluctus obliquis meatibus penetrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 2:1)
Qui ut factum firma defensione purgarent, litteras eiusdem obtulere Procopii, ut generis Constantiniani propinquo, imperium sibi debitum sumpsisse commemorantis, veniaque dignum asserentes errorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 1:2)
Et quoniam asserebat Athanaricus, sub timenda exsecratione iuris iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris, ne solum calcaret aliquando Romanum, et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 9:2)
Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:2)
quae tamen (ut in malis) acerbitati anteponenda est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 40:5)
Hocque comperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos - incertum pretio an fallaciis - circumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius asserentes nihil eorum mandasse, quae docuerat principem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 21:2)
Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permisso quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere compulsus, ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum, asserente, non appetitu regni occupandi illicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati, id quod sperabatur ultro venturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 34:2)
Ob haec et similia, concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto, praefecto praetorio, regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium, nullis vetustatis lectionibus expolitum, coacto vultu fallente, et asserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 2:1)
in quo oppido Faustinus, filius sororis Viventii praefecti praetorio, notarius militans, Probo spectante negotium, carnificis manu peremptus est post tormenta, vocatus in crimen, quod asinum occidisse dicebatur ad usum artium secretarum, ut asserebant quidam urgentes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION