라틴어 문장 검색

adversae pugnae in Hispania nullius in animo quam meo minus oblitterari possunt, quippe cui pater et patruus intra triginta dierum spatium, ut aliud super aliud cumularetur familiae nostrae funus, interfecti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 586:1)
tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum aequom censuissent,ne ipso quidem contra tendente praetore, magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus, magis sanctitate vitae quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 124:1)
sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae quam ira irritata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 205:1)
id quoque inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque prospera pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 453:1)
vetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 560:1)
non tamen obliterare famam rei male gestae potuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 217:1)
quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 291:2)
quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem obliterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 292:1)
ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensimas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 26:1)
aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, remove, abi aufer neminem eorum haec adseverare audias, sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1179)

SEARCH

MENU NAVIGATION