라틴어 문장 검색

Sedato tandem hoc belli turbine, videns dux et primi exercitus quod urbs armis et assultu foret insuperabilis, in castra ab assultu sunt relati, communi consilio usi, quia nisi ingeniis machinae et mangenarum urbs acquiratur, nunquam aliqua vi armorum possit superari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:1)
Hinc [0704A] non post multoz dies, et post terribiles assultus, magistram portam urbis in virtute nimia assilientes, militibus Graecorum, viris effeminatis parum resistentibus, in securi et ascia januam comminuentes, defensoribus tandem fessis, unanimiter irruperunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:3)
Post haec dum ex consilio et decreto principum rursus exercitus iteraret assultum, comes de Foreis et alter de insula Flandriae, Walo nomine, in eodem assultu nimium ferventes et bello vehementes, dum hostes lacesserent, sagittis infixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:3)
Verum Emicho et caetera manus habito consilio, orto sole diei in sagittis et lanceis in solaerio Judaeos assiliunt, quos, fractis seris et januis, expugnatos ad septingentos peremerunt, frustra resistentes contra tot millium vires et assultus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:5)
Dum hi creberrimi assultus a Turcis adversus novum praesidium fierent, et Turci acriter a Gallis reprimerentur, milites Corbahan pedestri agmine facto per portam insuperabilem praesidii ingredientes, et montana ac devia deserentes, Boemundum compertum habentes in novo praesidio esse, fortiter eum assiliunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION