라틴어 문장 검색

quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장43)
Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장150)
Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma vocari proposui (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장183)
Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장213)
satisque est vel papyrum intortum vel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장279)
Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장232)
10 Si vero tonsillae sine exulceratione per inflam-mationem intumuerunt, caput velandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장1)
quia, si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 16장5)
Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장6)
in iis autem negotium maius est, quae per se vitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장2)
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장40)
si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula est ab ulteriore ora excidenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장135)
deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장166)
quae venas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장256)
a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION