라틴어 문장 검색

non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장3)
Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장1)
sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
Cum vectaris equo simulacraque Martia ludis, quis mollis sinuare fugas, quis tendere contum acrior aut subitos melior flexisse recursus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:328)
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri securam placidamque diu iam certa peracti terrebant simulacra mali, noctesque timorem ingeminant omnique perit Proserpina somno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:26)
simulacra coloni pallida defunctasque vident migrare figuras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:58)
credas simulacra moveri ferrea cognatoque viros spirare metallo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:211)
iamque parabantur pompae simulacra futurae Tarpeio spectanda Iovi:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:161)
num Lemnius auctor indidit hinnitum ferro simulacraque belli viva dedit?"
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:244)
nec contra religiones fieri quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hortorum et domuum accedant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장6)
intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장3)
vecta spolia, captivi, simulacra montium, fluminum, proeliorum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장5)
crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장2)
consules super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장3)
petere et Cretenses simulacro divi Augusti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION