라틴어 문장 검색

utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 36:2)
Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:1)
quod foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:7)
facile respondetur vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 102:3)
ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 256:3)
Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 22장4)
Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahendo tempus atrocitatem facti leniebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장1)
Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장9)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
Maiore licentia quae non uidemus agimus et quamuis non minor sit atrocitas facinoris, formido minor est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 5:5)
Ille cum in hac controuersia descripsisset atrocitatem supplicii adiecit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:5)
Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant.
(세네카, 행복론, Liber VI 52:5)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
Crudelitas, quae nihil aliud est quam atrocitas animi in exigendis poenis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:4)
Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION