라틴어 문장 검색

Cum in inquisitione naturae alicujus intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, vel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem varium et separabile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:5)
quem veteres astronomi attribuunt planetis, etiam coelo stellato, at Copernicus et ejus sectatores terrae quoque;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:2)
Attamen gravis de illo motu lis est inter nonnullos tam ex antiquis quam modernis, qui rotationem terrae attribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:22)
Etiam huic regimini motus satis leviter et inscite attribuit Telesius figuras animalium, ob rivulos scilicet et loculos matricis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:13)
Etenim de Livia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:3)
Idemque praestabat foedus illud (cui Guicciardinus securitatem Italiae attribuit) ictum inter Ferdinandus regem Neapolitanum, Lorenzium de Medices, et Ludovicum Sforziam principes, alterum Florentiae, alterum Mediolani.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:5)
Quod si hi principes Traiano alicui aut Marco Aurelio similes fuissent, immensae naturae eorum bonitati hoc attribui posset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:15)
Meminisse debent iudices esse muneris suis ius dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:2)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장12)
Geometriae libros, cum posteriori tempori attribuendi mihi videatntur, si qua in re a cetereis Boetii libris distabant, non mutavi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:8)
Condat stellas luna minores,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 7:1)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Quos uidet condens radios sub undas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 9:1)
In suas condunt animos tenebras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 12:1)
Eadem rapiens condit et aufert
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION