라틴어 문장 검색

quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flavium sit, amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:3)
Culleonis auctio facta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:8)
interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:1)
multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:3)
mittit ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius . . . facturum negavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:4)
Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:2)
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:4)
auctionem velle facere desistit, Romam proficiscitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:7)
quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:5)
Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 5:2)
Naevi, deicit, servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius exspectare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 5:3)
iste postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:3)
negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:4)
primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:7)
nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION