라틴어 문장 검색

Haec ideo praedixi, ut si qua ex horum oratorum fama gloriaque laus temporibus adquiritur, eam docerem in medio sitam et propiorem nobis quam Servio Galbae aut C. Carboni quosque alios merito antiquos vocaverimus;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 1:1)
erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum placita cognoverant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 4:2)
Quis nunc feret oratorem de infirmitate valetudinis suae praefantem?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 1:1)
vulgus quoque adsistentium et adfluens et vagus auditor adsuevit iam exigere laetitiam et pulchritudinem orationis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 3:1)
iam vero iuvenes et in ipsa studiorum incude positi, qui profectus sui causa oratores sectantur, non solum audire, sed etiam referre domum aliquid inlustre et dignum memoria volunt;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 4:1)
exigitur enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 5:1)
horum igitur auribus et iudiciis obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et ornatior extitit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 6:1)
nec ulla re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam iudicio.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 1:3)
ego autem oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem ac ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:1)
" nam et haec invitus rettuli et plura omisi, quae tamen sola mirantur atque exprimunt ii, qui se antiquos oratores vocitant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 1:2)
quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix denique litigator perpetitur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:1)
nam quod invicem se obtrectaverunt et sunt aliqua epistulis eorum inserta, ex quibus mutua malignitas detegitur, non est oratorum vitium, sed hominum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 5:1)
unde oritur illa foeda et praepostera, sed tamen frequens, exclamatio, ut oratores nostri tenere dicere, histriones diserte saltare dicantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 3:2)
equidem non negaverim Cassium Severum, quem solum Aper noster nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea fuerunt, posse oratorem vocari, quamquam in magna parte librorum suorum plus bilis habeat quam sanguinis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 4:1)
nunc detrectasse nominatim antiquos oratores contentus neminem sequentium laudare ausus est nisi in publicum et in commune, veritus credo, ne multos offenderet, si paucos excerpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION