라틴어 문장 검색

pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
pronuba fit Natura deis ferrumque maritat aura tenax:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete20)
quin et supplicii nomen nexusque subisti, ut nos subriperes leto mortemque fugares morte tua, mox aetherias evectus in auras purgata repetens laetum tellure parentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore4)
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro, risit et ad superos talia dicta dedit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis1)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi his Aether, his Terra dedit confusaque rursus pro domino Natura timet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia39)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras, conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum maiestate nemus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:58)
credas ex aethere lapsam stare Pudicitiam vel sacro ture vocatam Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:92)
ipsi vela regent, ipsis donantibus auras navita tranquillo moderabitur aequore pinum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:121)
ver inde serenum protinus et liquidi clementior aura Favoni pratis te croceis pingat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:134)
variisne meatibus idem arbiter an geminae convertant aethera mentes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:52)
quae flamma per auras excutiat rutilos tractus aut fulmina velox torqueat aut tristem figat crinita cometem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:57)
qui laetis risum salibus movisse facetus, qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu, cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco personat aut alte graditur maiore cothurno, et qui magna levi detrudens murmura tactu innumeras voces segetis moderatus aenae intonet erranti digito penitusque trabali vecte laborantes in carmina concitet undas, vel qui more avium sese iaculentur in auras corporaque aedificent celeri crescentia nexu, quorum compositam puer amentatus in arcem emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens pendula librato figat vestigia saltu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:166)

SEARCH

MENU NAVIGATION