라틴어 문장 검색

Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 14:1)
At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarunt, laterum dolores, et insania febricitantium, quam φρενῖτιν appellant, quam celerrime rapiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 15:1)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 15:3)
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 7:6)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
quantum crinita sagittis attulit extremo Meroë circumflua Nilo;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:143)
Nilusne meatu devius et nostri temptat iam transfuga mundi se Rubro miscere mari?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:6)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
iam tibi nulla videt fallax insomnia Nilus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:24)
diversus ad Austrum cursus et Arctoum fluviis mare.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:161)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
Redditus imperiis Auster subiectaque rursus alterius convexa poli.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:1)
Libyam Gildo tenet, altera Nilum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:69)
quod Nilus et Atlas dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce quodque Paraetonio secedit litore Tingi, hoc sibi transcripsit proprium.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:101)
et cui non Nilus, non intulit India metas, Romani iam finis erit Trinacria regni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:304)

SEARCH

MENU NAVIGATION