라틴어 문장 검색

Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장21)
uomitus, deiectio, acidae res et austerae;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:5)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)
si post cibum est, balneum, uinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:2)
Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:2)
uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:5)
siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 4:2)
At acetum et id uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, in media materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:2)
Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:1)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 2:1)
Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:1)
uinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 3:2)
Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 25장 1:1)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 27장 1:2)
uinum austerum uel resinatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION