라틴어 문장 검색

versabatur mihi tempus illud ante oculos quom ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 9 2:5)
deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re p. avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 6:4)
quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:4)
Sit sane ita - quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:1)
'te quidem, cum isto animo sis, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 1:2)
iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:6)
si inquit fuero, sensus adsit, sive secetur quid sive avellatur a corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:6)
Etenim, si avulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequalitatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 11:1)
Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quas avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 1:1)
Tertia cum crinem manibus laniare pararet, avellit frondes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:5)
truncis avellere corpora temptat, et teneros manibus ramos abrumpit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:10)
Visis ululavit Agaue collaque iactavit movitque per aera crinem avulsumque caput digitis complexa cruentis clamat "io comites, opus haec victoria nostrum est!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:13)
Nostrum divellite corpus, et scelerata fero consumite viscera morsu, o quicumque sub hac habitatis rupe, leones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:5)
properare iubet, divulsaque remis unda sonat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:30)
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam dederatque gravi nova pabula morbo, ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION