라틴어 문장 검색

Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
Quoad stipendium, Domine Praeses, Congressum certiorem fieri volo, quum, nulla pecuniae aviditate inductus, imperium tam arduum acceperim, tantumque otii privati et felicitatis dispendium fecerim, ita, ex designatione mea, lucrifacere prorsus a me alienum esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.17)
Tamen, quantumvis Senatus iste, prae nimia imperii aviditate, caecutiat, jusque et hominum existimationem contemnat, nosmetipsos, ob amorem in gentes reliquas, ad causae, qua versamur, justitiam exponendam impelli arbitramur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.47)
ausorumque magnorum aviditas illa, intrepiditate, quae pericula omnia nihili pendere monebat, fovebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.55)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
Crudelitas ista pietas est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:29)
Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 54:1)
Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 2:2)
ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperavit, ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:2)
contra Homerus πάθος miscuit, et dolore narrandi invidiam crudelitatis aequavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 17:7)
Vultis aliam fruendi aviditatem videre?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 37:1)
'Saturnia' autem nomen quasi ad crudelitatem aptum posuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2314)
Vergilius enim ubicumque Iovi vel Iunoni Saturni nomen adiungit, causas eis crudelitatis adnectit, ut nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2315)
unde auditoris aviditati praescribit Venus dicens longam esse iniuriam, id est causam, ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut supra spem vultu simulat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3413)

SEARCH

MENU NAVIGATION