라틴어 문장 검색

Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 3:1)
illa enim, si modo est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil censet ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:2)
terrae est iam filius, et mihi ritu Manius hic generis prope maior avunculus exit.
(페르시우스, 풍자, satire 642)
Deinde ut contubernali meo melius succederet, Per fidem inquam vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:6)
contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:23)
Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:19)
Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio Permitto inquit Philargyre et Cario, etsi prasinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:19)
Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:4)
. . . |Contubernalis mea mihifastum facit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:8)
Sicut Petronius Arbiter ait nam contubernalem alucitae molestabant
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XI*3)
Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 5:2)
In summa dicam, quod recenti dolore contubernali meo Calvisio dixi:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 12:3)
Contigit et avunculus ei P. Acilius gravitate prudentia fide prope singulari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:4)
Tranquillus contubernalis meus vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 1:1)
Habet avunculum C. Septicium, quo nihil verius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius novi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION