라틴어 문장 검색

et bene promissionem rebus confirmat et testimoniis, quae est verbis invalida.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1512)
cunctantem scilicet de promissione, quam rem per amplexum suum inmisso amore persolvit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3881)
nil dona nec avrum ordinem legationis exsequitur dicens, inaniter perfecta esse omnia, quae possent efficaces legati perficere auro, precibus, promissione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2281)
nam promissio numinis pro facto est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8332)
tum promissio, si audierint, probaturos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:5)
iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:6)
vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 8:2)
nec vero paenitere potest rem publicam me pro eo spopondisse, qui fuit in rebus gerendis cum suo ingenio tum mea promissione constantior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 18 4:7)
id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 1:4)
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
(기도문, 사도신경15)
Eritne permanens promissio, quae nihilominus oritur tamquam obstinata resistentia illius quod est authenticum?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:7)
Forma dialogi symboli « Credo », quae in liturgia Baptismatis adhibetur, hoc ad nostram memoriam revocat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:5)
Aqua Baptismatis est fidelis, quoniam ipsi confidere possumus, eo quod eius fluxus in amoris Iesu vim immittitur, fontem securitatis in vitae nostrae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:6)
Haec Baptismatis structura pondus ostendit synergiae inter Ecclesiam et familiam ad fidem tradendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:6)
Parentes, ut ait sanctus Augustinus, vocantur non solum ad filios vitae generandos, sed ad afferendos Deo, ut per Baptisma tamquam filii Dei regenerentur donumque fidei accipiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION