라틴어 문장 검색

Sed verisimilius est papam illum Iulium (qui honors sedis Romanae et actorum eius fuit studiosissimus), satis gnarum eundem Henricum ubique pro homine simplice et minus capaci habitum, metuisse ne honor is tali admissione vilesceret, nimirum si discrimen rite servatum non esset inter innocentes et sanctos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:5)
Attamen negotiis se quantum umquam alias impertitus est, ita tamen ut his infirmitatibus monitus magis serio de vita futura meditaretur et seipsum consecraret, potius quam Henricum Sextum, thesauris melius erogatis quam si dati essent papae Iulio.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:15)
Certe in Italia in suspicionem incurrit Papa, de quo vox illa in vulgus volitat, padre commune.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:20)
Tum etiam in signum trahitur Papam illum omnia ad familiae suae amplitudinem referre in animo habere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:21)
papae, inquam, ut magna promittis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:2)
Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege.
(CARMINA BURANA 4:2)
Northmanni bellum gerunt cum Leone Papa, et Principe Beneventano, et Catapano imperiali in Principatu Beneventi;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1053 9:1)
et fugatur Rodulphus princeps, et Leo Papa capitur ab Humphredo, et Northmannis;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1053 9:2)
Robertus comes Apuliae factus est dux Apuliae, Calabriae, et Siciliae a papa Nicolao in civitate Melphis;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1059 15:1)
Idem Robertus Dux ivit in Campaniam, et cepit multas civitates cum civitate Salerni, et inimicatus est cum Papa Gregorio.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1074 28:1)
Et amicatus est cum Gregorio Papa in mense iunio, et confirmata fuit ab illo omnis terra, quam habebat Robertus Dux in Apulia, Calabria, et Sicilia.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1080 31:3)
Moritur Salerni mense madio Gregorius Papa, et ipse Dux moritur in Cassiopi mense iulio.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1085 34:3)
Adhuc dicunt quod Adrianus papa Carolum Magnum sibi et Ecclesie advocavit ob iniuriam Longobardorum, tempore Desiderii regis eorum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:51)
usurpatio enim iuris non facit ius. Nam si sic, eodem modo auctoritas Ecclesie probaretur dipendere ab Imperatore, postquam Octo imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:56)
Et cum Papa non sit reducendus ad alium, relinquitur quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam ad mensuram et regulam:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION