라틴어 문장 검색

Quare in illius summae intellegentiae cacumen si possumus erigamur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:12)
89. In parte vero executiva, que fuit divisa iuxta totum prologum, nec dividendo nec sententiando quicquam dicetur ad presens, nisi hoc, quod ubique procedetur ascendendo de celo in celum, et recitabitur de animabus beatis inventis in quolibet orbe, et quod vera illa beatitudo in sentiendo veritatis principium consistit;
(단테 알리기에리, Epistolae 127:1)
Inde est quod ad ostendendum gloriam beatitudinis in illis animabus, ab eis, tanquam videntibus omnem veritatem, multa querentur que magnam habent utilitatem et delectationem. 90.
(단테 알리기에리, Epistolae 127:6)
Unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:4)
beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:14)
et beatitudinem vite ecterne, que consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:15)
Ad has quidem beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media venire oportet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:16)
"Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum levatis intra se dicere:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:86)
"beatitudinem"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:11)
Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:15)
Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:1)
ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:9)
unde cum intellegentia oraculum postulat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 899)
"Democritus, quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:20)
Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION