라틴어 문장 검색

Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:17)
quid labor aut benefacta iuvant si neutrum mortem repellit, nec corporis exercitium nec mentis religio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5251)
Videndumque hoc loco est ne, quos ob benefacta diligi volemus, eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet, nimis efferre videamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 208:1)
Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:3)
Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit quam munificentiae rationem etiam stilo prosequi?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:1)
Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 9:1)
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum divus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima et honestissimo exemplo omnes cives ad munificentiam esset cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas in longinquis agris per plures successiones traditas mihi quales acceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre adiecta sua statua.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81)
Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:2)
Quid labor aut benefacta iuvant?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:1)
Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장2)
Hoc accedebat munificentia animi atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장7)
Qua re barbari et famam Romanorum auaritiae falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum rati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장6)
Nam, ut ego aestimo, regem armis quam munificentia vince minus flagitiosum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장10)
Si beneficia in rebus, non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION