라틴어 문장 검색

Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 12:1)
Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1119)
Ibique Tassilo dux Baioariorum postposuit sacramenta et omnia, quae promiserat, et per malum ingenium se inde seduxit, omnia benefacta, quae Pippinus rex avunculus eius ei fecit, postposuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 29:3)
nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus.
(아풀레이우스, 변명 23:8)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit.
(아풀레이우스, 변명 92:3)
quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.
(아풀레이우스, 플로리다 16:81)
"Faxo eum sero, immo statim, immo vero iam nunc ut et praecedentis dicacitatis et instantis curiositatis paeniteat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:14)
"iam faxo huius etiam ipsius illicitae formositatis paeniteat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:23)
"tantum memineris meae seriae monitionis cum coeperis sero paenitere."
(아풀레이우스, 변신, 5권43)
"sat est quod ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium:"
(아풀레이우스, 변신, 5권83)
"Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formosum deum formose cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi novaculam paenitebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권169)
"ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret."
(아풀레이우스, 변신, 5권175)
"Sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias."
(아풀레이우스, 변신, 5권237)
Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit;
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION