라틴어 문장 검색

itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:1)
eo- demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius - etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat - quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 3:4)
quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 44:1)
sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:4)
Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et attentius de claris viris locorum admonitu cogitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 6:4)
quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam captam esse senserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 69:1)
Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 2:3)
quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:4)
Ut, si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:8)
Multi iniqui atque infideles regno, pauci benivoli, inquit Accius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:4)
itaque nos raucos saepe attentissime audiri video;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 259:1)
nam ego mihi benevolum iudicem facilius facere possum, cum sum in cursu orationis, quam cum omnia sunt inaudita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:1)
attentum vero [crebro] tota actione excitandis mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:3)
ex eis autem, apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod agendo efficitur melius quam rogando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION