라틴어 문장 검색

Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:8)
Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:13)
"Nec, si biduo ieiunaveris, putes te non ieiunante meliorem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:129)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
si ad Iunonem referas, diu id est per decennium gesti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 237)
nam si a coepto Troiano bello, quod decennium tenuit, septem anni erroris addantur, anni vix decem et septem sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2003)
Latina pubes celerrime victoriam adipiscetur, quam vix Graeci post decennium sunt adepti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4304)
"Qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum admonitus adiunxit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:10)
cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 60:5)
nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset tum ut revixisse sibi viderentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 96:1)
et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent, ad quae biduo serius veneram, suscensuissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 75:2)
biduo per unum servum et eum ex ludo gladiatorio confecit totum negotium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 10:13)
Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui aderit biduo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 17:6)
eo biduo cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 12:3)
contio biduo nulla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION