라틴어 문장 검색

nam triennio ante Germanici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque natura tam conexus fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장2)
factaque auctore eo senatus consulta ut civitati Cibyraticae apud Asiam, Aegiensi apud Achaiam, motu terrae labefactis, subveniretur remissione tributi in triennium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장2)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장3)
non enim Tiberium, quamquam triennio post caedem Seiani, quae ceteros mollire solent, tempus preces satias mitigabant, quin incerta vel abolita pro gravissimis et recentibus puniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장2)
Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum Macroni firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장10)
ille, ut erat magnis ausis promptus, biduo tria milia stadiorum invadit ignarumque et exterritum Gotarzen proturbat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장4)
his evictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit, habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto acceperat modum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장5)
templum in quo se miles conglobaverat biduo obsessum expugnatumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장11)
adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque patrum consultis semet fautorem aut adversarium ostenderet, triennio non introisse curiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장4)
minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc ipsius sermonibus, sed quia par videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 6:1)
scires illum priore biduo non penes rem publicam fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장5)
atque interim triennio exacto Ptolemaeus non studium, non preces omittere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장4)
sic Hannibal minor quinque et viginti annis natus imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION