라틴어 문장 검색

Solet etiam interdum ad neruos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:4)
Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 6:1)
fereque a die tertio spumans bilis aluo cum rosione redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:6)
Nihil tamen peius est distentione neruorum et ante diem nonum uomitu bilis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:3)
Is cognoscitur, si et per uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:2)
Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:1)
non quo non subsit aliqua uitiosa sanies, sed quo[niam] ibi ut in latiore sede diffusa sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 6:2)
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:1)
spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:6)
interdum febrem uomitumque bilis mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 1:6)
1. 12 et 26. Item p. 194, 2 vomitus bilis cod.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1005)
Nonne hic quoque bilis loco biliosus scribendum erat?
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1007)
189, 13 sanies [est], Targa qui recte vocem est eradi volebat.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1023)
Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 67:1)
Is vero qui navigavit, et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet, vel paulum aliquid assumere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION