라틴어 문장 검색

Post quatuor vero dies legatio imperatoris processit [0416C] ad ducem, quatenus castra moveret ejus causa et precibus, et intra palatia, quae in littore brachii maris sita erant, cum exercitu suo hospitaretur propter medios algores nivis et hiemis, qui pluviali tempore imminebant, ne tentoria eorum madefacta et attrita deperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:1)
Sed nec sic imperatore proficiente, ut animum ducis emolliret, quadam die ex instinctu imperatoris quingenti Turcopoli navibus invecti per [0417B] brachium maris, armati arcu et pharetra, matutinos milites ducis sagittis infixerunt, alios mortificatos, alios sauciatos a littore arcentes, ne illic emere ex solito alimenta liceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 24:2)
Haec imperatoris promissa decreta et firmata dux intelligens, ex consilio suorum castra movit a muro civitatis, et [0419B] iterum trans pontem hospitandi gratia in brachio maris in muratis aedificiis secessit, universum populum admonens, ut pacifici essent, et sine seditione necessaria emerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:3)
Abducto ergo jam obside filio imperatoris, ac in potestatem ducis suorumque fideli custodia constituto, dux sine dilatione navigio per brachium maris Constantinopolin advectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:6)
Pace et concordia inter imperatorem et ducem hac conditione firmata quam diximus, dux in hospitia aedificiorum in brachio maris relatus, hactenus obsidem filium imperatoris honorifice remisit, certus ultra de fide [0420C] et amicitia ab imperatore suscepta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:1)
Cum haec concordia et foedus inter imperatorem [0421C] et Boemundum fieret, Tankradus, sororis filius Boemundi, brachium maris cum universo comitatu et apparatu tam suo quam Boemundi transfretavit, clam imperatore, duce ac Boemundo, ne et ipse subditus illi fieret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:1)
Subsecutis vero principibus, paucissima requies in terminis Cappadociae fuit trans praedictum brachium maris S. Georgii, sed festinato itinere et ipsi castrametati, circa Nicaeam urbem consederunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:4)
Dux Godefridus et Boemundus, non equo tardantes, laxis frenis per medios hostes advolant, hos lanceis perforantes, hos ab equis dejicientes et socios saepe hortantes, ad trucidandos hostes virili admonitione consolantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:11)
Sic lacu navali obsidione praeoccupato, et militum illic in flumine loricata manu, in lanceis, arcu et sagittis armata, relicta, comes Reymundus et sui satellites, ac plurima manus de exercitu iterato, praedictam turrim conveniunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:4)
caput et brachia ab ictu gladii diligenter cavens subtrahit, ac saepe volentem ferire decipit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:8)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
Wido, dapifer regis Franciae, equo et lancea Turcos incurrit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:8)
Reinoldus Belvacensis, tiro asperrimus, minime jacula sagittarum curans, in medio hostium lancea et gladio praecurrens, saevissimas strages operatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:9)
Pedites denique jucundati hoc triumpho, corruentes et densatos in pontis margine et alvei crepidine lanceis impetunt, ab occisione non ante [0478B] manum continentes, donec sanguine occisorum totus immutaretur fluvius.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:14)
Quos fortiter assiliens, et cum eis in arcu Armeniorum et lancea Gallorum [0485D] dimicans, usque ad castra Corbahan in fugam remisit, spolia, nempe camelos et jumenta cum rebus necessariis praemissa, in civitatem Rohas adducens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION