라틴어 문장 검색

sed tanta fuit operis tarditas, ut neque a superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem collocaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 20:5)
At enim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatem quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 113:4)
non vident alia brevitate pluris aestimari, alia diuturnitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 61:3)
quod non Academiae vitio sed tarditate hominum arbitror contigisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:6)
admirabor eorum tarditatem qui animantem inmortalem et eundem beatum rutundum esse velint, quod ea forma neget ullam esse pulchriorem Plato:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:1)
Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:1)
Testes sunt permulti in utramque partem, sed brevitatis causa familia contenti erimus una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:4)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
quotiens enim dicimus, totiens de nobis iudicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet opinio tarditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 125:3)
itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:2)
ita dum inertiae vituperationem, quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:4)
acumen, deinde ratio, quam licet, si volumus, appellemus artem, tertium diligentia, non possum equidem non ingenio primas concedere, sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate incitat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 147:3)
Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:1)
sin tum est brevitas, cum tantum verborum est quantum necesse est, aliquando id opus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:2)
Quod si hanc brevitatem quaesisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION