라틴어 문장 검색

sed natura Dei numquam solvenda caducam tellurem nostro vitiatam primitus usu esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3347)
fur ante lucem squalido inpune peccat tempore, sed lux dolis contraria latere furtum non sinit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus5)
lex haec data est caducis deo iubente membris, ut temperet laborem medicabilis voluptas, sed dum pererrat omnes quies amica venas pectusque feriatum placat rigante somno, liber vagat per auras rapido vigore sensus, variasque per figuras quae sunt operta cernit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum5)
sed cur vetustae gentis exemplum loquor, pridem caducis cum gravatus artubus Iesus dicato corde ieiunaverit, praenuncupatus ore qui prophetico Emmanuel est, sive
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium50)
corporis formam caduci, membra morti obnoxia induit, ne gens periret primoplasti ex germine, merserat quem 2 lex profundo noxialis Tartaro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae6)
hanc tu, Deus optime, mortem famulis abolere paratus, iter inviolabile monstras, quo perdita membra resurgant, ut, dum generosa caducis, ceu carcere clausa, ligantur, pars illa potentior extet, quae germen ab aethere traxit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti5)
"non decet ut submissa oculos regina caducum contemplere solum maiestatemque requiras circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권137)
aeterna aeternus tribuit, mortalia confert mortalis, divina Deus, peritura caducus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 237)
me paterno in atrio ut obsoletum vasculum caducis Christus aptat usibus sinitque parte in anguli manere.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus9)
hic se caduco dedicans mysterio summam profanus dividit substantiam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말17)
"aurum, quod ardenter sitis, effossa gignunt rudera et de metallis squalidis poenalis excudit labor, torrens vel amnis turbidis volvens harenis inplicat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.65)
"pone hoc caducum vasculum conpage textum ferrea, quod dissipatum solvitur, et liber in caelum veni."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.91)
sed nulla dirarum famis aut bestiarum aut alitum audet tropaeum gloriae foedare tactu squalido.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.120)
exorata suos obire tandem maiestas famulos iubet caducis missos corporibus sibique reddi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.59)
"pupilla carnis crassa crassum perspicit, et res caduca quod resolvendum est videt:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1163)

SEARCH

MENU NAVIGATION