라틴어 문장 검색

Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes ure foco cancros, altae neu crede paludi, aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu saxa sonant vocisque offensa resultat imago.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:13)
Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:3)
' 'laudas fortunam et mores antiquae plebis, et idem, siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses, aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, aut quia non firmus rectum defendis et haeres nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.14)
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 31:1)
Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, quo inperitorum verberant oculos, sed a vetere caeno, ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:3)
Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:1)
Illa ostrea, inertissimam caeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:4)
tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis.
(세네카, Hercules Furens 5:20)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
membra per partes trahunt deducta laqueis, obruunt turpi diu calcata caeno, verba conveniunt feris immixta factis quae timor reticet meus.
(세네카, 옥타비아 12:9)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
ater favilla squalet Iliaca dies.
(세네카, Troades 22:1)
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est interno squalere gelu, quod colle supino artatis conclusa viis reptare rigenti non poterat revoluta solo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 214)
"squalent vestes ac sordida macro lintea pinguescunt tergo, nec tangere possunt altatae suram pelles, ac poplite nudo peronem pauper nodus suspendit equinum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 194)

SEARCH

MENU NAVIGATION