라틴어 문장 검색

vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 332:2)
et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Valerium Flaccum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 118:1)
is ut animum eius cura sacrorum et caerimoniarum cepit, ita repente exuit antiques mores ut nemo tota iuventute haberetur prior nec probatior primoribus patrum, suis pariter alienisque, esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 120:1)
nec patrum nec avorum memoria Dialem quemquam id ius usurpasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 123:2)
vidimus enim cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 247:1)
C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat, iurare in leges non poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 583:1)
et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 77:1)
Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus - is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione - petebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 470:2)
praetores creati erant C. Valerius flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 538:1)
praetores ita sortiri iussi uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae provincia esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 540:2)
proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 36:1)
flamen Dialis inauguratus est Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 337:1)
et quoniam de religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum adversus Servium Maluginensem flaminem Dialem prompsit Caesar recitavitque decretum pontificum, quotiens valetudo adversa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam bis eundem in annum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장5)
Inter quae provincia Africa Iunio Blaeso prorogata, Servius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet postulavit, frustra vulgatum dictitans non licere Dialibus egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quirinaliumque flaminum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION