라틴어 문장 검색

"quos pinigeris Mycalessos in agris Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit Gargaphie, quorumque novis Haliartos aristis invidet et nimia sata laeta supervenit herba."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권140)
peplum etiam dono, cuius mirabile textum nulla manu sterilis nec dissociata marito versarat, calathis castae velamina divae haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret purpura picta modis mixtoque incenditur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권27)
post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장23)
is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장24)
interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus κατατηξίτεχνοσ fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장26)
et adfectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab ariditate sit dicta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 88)
et affectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab aridi- tate sit dicta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 817)

SEARCH

MENU NAVIGATION