라틴어 문장 검색

Lignorum vero tanto me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, non asino paratam putares:
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:6)
Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit.
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:1)
"et primum quidem canum procaciores quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:21)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
"Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:4)
"ae si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit, mori saltem liceat, si non licet vivere."
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:9)
Accessi confinium mortis et calcato Proserpinae limine per omnia vectus elementa remeavi;
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:11)
"Te superi colunt, observant inferi, tu rotas orbem, luminas solem, regis mundum, calcas Tartarum."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:3)
Ergo duritia pauper- talis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:3)
paupertatis premor peste
(ARCHIPOETA, II73)
pravorum superbiam premit servitute.
(ARCHIPOETA, IX60)
Apud vos Romanae sepultae sunt leges, iudiciorum rectorum calcatus est terror, imperatorum certe nulla veneratio nec timor.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus2)
Tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati velut flamma vento paululum pressa, deinde coeperunt multo ardentius excitari, existimantes fieri posse, ut vel mihi extorqueretur illud non servare promissum vel me tenente promissi fidem ab alio episcopo ordinaretur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:6)
Nam si in me dilexerunt quod audierant paucis agellulis paternis contemptis ad dei liberam servitutem me fuisse conversum, neque in hoc inviderunt ecclesiae Tagastensi, quae carnalis patria mea est, sed, cum illa mihi clericatum non inposuisset, quando potuerunt, habendum invaserunt, quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi istius cupiditatem, tantas opes, tantam spem tanta conversione superatam atque calcatam!
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION