라틴어 문장 검색

tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio, (nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est,
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 93:2)
fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:1)
ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:2)
effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 215:1)
verte, ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:2)
nam et deiecto et arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 216:2)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장8)
Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:1)
nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:12)
"quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:6)
dixit non iram fuisse illam patris, sed calliditatem:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 16:2)
Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum?
(세네카, 행복론, Liber II 46:2)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION