-
Apollo Ἐλελεὺς appellatur ἀπὸ τοῦ ἐλίττεσθαι περὶ τὴν γῆν , quod aeterno circa terram meatu veluti volvi videtur, ut ait Euripides:
- (Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 46:1)
-
Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.
- (Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:2)
-
Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri.
- (Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:2)
-
nam si aegrescat, vita in ancipiti est titubante alimoniae meatu:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:3)
-
et ita fit ut, cum cibum solus venter accipiat, alimonia eius dispersa per universos membrorum meatus ossa quoque et medullas et ungues nutriat et capillos.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:4)
-
Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 23:2)
-
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
-
Quod muliebre corpus crebris purgationibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
-
et ideo ipsi etiam naturales meatus in membris durioribus obserantur, et hausto vino exhalatio nulla contingit, sed totum ad ipsam sedem mentis ascendit.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 20:2)
-
Ex hac denique, ut ex cerebro, diversi nascuntur meatus virtutem tribus animae propositis ministrantes.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 23:1)
-
Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad vivendum pertinet, vires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:2)
-
Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit evanescat per plures meatus:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:2)
-
Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non calvitio carent.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:4)
-
Ipse enim ἀρτηρίαν, per quam sonus vocis ascendit, efficiens crassiorem angustat vocis meatum:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:2)
-
et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integror patentem meatum.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:3)