라틴어 문장 검색

esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:3)
etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 298:2)
paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 489:1)
Si - quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt - victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 616:2)
sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 447:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION